Apocalypsis B. Joannis*

Caput 21: Versus 15

Et qui loquebatur mecum.Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi aequales inter se: sed unumquemque perfectum pro modo suo.Mensuram arundineam auream.Id est, divinam Scripturam Dei sapientia compositam, quae tangit et illustrat corda fidelium.Ut metiretur civitatem et portas ejus.Id est, secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum.In quadro posita est.Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quae sunt aequalia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat: post haec est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur.Per stadia.Stadium est locus et cursus et mensura, et octo faciunt milliare, notat autem tendentes ad bravium.Duodecim millia.Hi perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus.
(* Traductions européennes)